Glose
Sicut malus,etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo praesidente, qui est refrigerium et refectio.Sicut malus.Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus.Sub umbra.Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autemsub umbraauctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat:Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie;cum non solum pressurarum taedio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat:Lectulus noster floridus;cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens:Sub umbra.Et notandum quod superiustigna cedrina et laquearia cypressinapraedicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitae arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quaerebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus,Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt[Psal. 35.].Sedi et fructus,etc. Non dicit sedeo, sedsedi.Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra coepit, et in veritate finitur. Sicut dicitur:Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi[Luc. 1.]. Sic postea ad meliora fit transitus.Dulcis.Quia in eo intelligit anima causam vitae, dum et corporaliter percipit.